라틴어 문장 검색

Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 16:1)
Gens Sarracinorum venerunt, terra nostra dissipaverunt, civitates desolaverunt, aecclesias suffuderunt;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 143)
et statim rubore suffusus deiecto capite restiti.
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:15)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
saxeus est, qui non conpungitur.
(ARCHIPOETA, I88)
conpungamur intus in anima
(ARCHIPOETA, I89)
compungendum est in cubilibus.
(ARCHIPOETA, I120)
Nam repentina caecitate suffunditur statimque venit in mentem unde illud esset.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 16)
Servo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 23:2)
Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장71)
Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장391)
postero die acu conpungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장163)
Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장34)
Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem uenturum esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:1)
Extrinsecus uero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION